VERSUS MONOSYLLABIS ET COEPTI ET FINITI ITA UT A FINE VERSUS AD PRINCIPIUM RECURRANT
RES hominum fragiles alit et regit et perimit Fors
Fors dubia aeternumque labans: quam blanda fovet Spes
Spes nullo finita aevo: cui terminus est Mors
Mors avida, inferna mergit caligine quam nox
5nox obitura vicem, remeaverit aurea cum lux
lux dono concessa deum, cui praevius est Sol
Sol, cui nec furto in Veneris latet armipotens Mars
Mars nullo de patre satus, quem Thraessa colit gens
gens infrena virum, quibus in scelus omne ruit fas fas
10hominem mactare sacris: ferus iste loci mos
mos ferus audacis populi, quem nulla tenet lex
lex naturali quam condidit inperio ius
ius genitum pietate hominum, ius certa dei mens
mens, quae caelesti sensu rigat emeritum COR
15COR vegetum mundi instar habens, animae vigor et vis:
vis tamen hic nulla est: tantum est iocus et nihili res.