Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Scio mihi aput alios pro laboris modulo laudem non posse procedere,
quam tamen si tu indulseris,
ut ait Afranius in Thaide:
maiorem laudem quam laborem invenero.1
quae lecturus es monosyllaba sunt,
quasi quaedam puncta sermonum:
in quibus nullus facundiae locus est,
sensuum nulla conceptio,
propositio,
redditio,
conclusio aliaque sophistica,
quae in uno versu esse non possunt:
set cohaerent ita,
ut circuli catenarum separati,
et simul ludicrum opusculum texui,
ordiri maiuscula solitus:
set ‘
in tenui labor,
at non tenuis gloria,’ 2
si probantur.
tu facies,
ut sint aliquid,
nam sine te monosyllaba erunt vel si quid minus,
in quibus ego,
quod ad usum pertinet,
lusi,
quod ad molestiam,
laboravi,
libello Technopaegnii nomen dedi,
ne aut ludum laboranti,
aut artem crederes defuisse ludenti.
[p. 288]