DE LITTERIS MONOSYLLABIS GRAECIS AC LATINIS
DUX elementorum studiis viget in Latiis A
et suprema notis adscribitur Argolicis fi. [p. 304]
Hτα quod Aeolidum, quodque ε1 valet, hoc Latiare E.
praesto quod E Latium semper breve Dorica vox ε.
5hoc tereti argutoque sono negat Attica gens O.
Ω quod, et O, Graecum conpensat Romula vox O.
littera sum, Iotae similis vox plena, iubens I.
Cecropiis ignota notis, ferale sonans V.
Pythagorae bivium, ramis pateo ambiguis Y. 2
10vocibus in Grais numquam ultima conspicior M.
Zeta iacens, si surgat, erit nota, quae legitur N.
Maeandrum flexusque vagos imitata vagor Ξ.
dividuum Betae monosyllabon Italicum B.
non formam, at vocem Deltae gero Romuleum D.
15hostilis quae forma iugi est, hanc efficiet Π.
Ausonium si Pe scribas, ero Cecropium P,
et Rho quod Graeco, mutabitur in Latium P.
malus ut antemnam fert vertice, sic ego sum T.
spiritus hic, flatu tenuissima vivificans, H.
20haec tribus in Latio tantum addita nominibus, K;
praevaluit post quam, Gammae vice functa prius, C, [p. 306]
atque alium pro se titulum replicata dedit G.
ansis cincta duabus erit cum lota, leges SANPI.1
in Latio numerus denarius, Argolicum Χ.
25haec gruis effigies Palamedica porrigitur Φ.
Coppa fui quondam Boeotia, nunc Latium Q.
furca tricornigera specie paene ultima sum Ψ.