THALES
MILESIUS sum Thales, aquam qui principem
rebus creandis 3 dixi, ut vates Pindarus, 4
cuique olim iussu Apollinis tripodem aureum 5
165dedere piscatores extractum mari;
namque hi iubente Delio me legerant,
quod ille munus hoc sapienti miserat. [p. 324]
ego recusans non recepi et reddidi
ferendum ad alios, quos priores crederem.
170dein per omnes septem sapientes viros
missum ac remissum rursus ad me deferunt.
ego receptum consecravi Apollini;
nam si sapientem deligi Phoebus iubet,
non hominem quemquam, set deum credi decet.
175Is igitur ego sum. causa set in scaenam fuit
mihi prodeundi, quae duobus ante me,
adsertor ut sententiae fierem meae.
ea displicebit, non tamen prudentibus,
quos docuit usus et peritos reddidit.
180' en ἐγγύα, πάρα δ' ἄτα, graece dicimus:
Latinum est, sponde, noxa set praesto tibi.
per mille possem currere exempla, ut probem
praedes vadesque paenitudinis reos.
sed nolo quemquam nominatim dicere:
185sibi quisque vestrum dicat et secum putet,
spondere quantis damno fuerit et malo.
gratum hoc officium maneat ambobus tamen.
Pars plaudite ergo, pars offensi explodite.