previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Et rursum aliquis adiciet aut sermone libere aut cogitatione liberius: nonne olim et apud veteres multi eiusdem modi doctores fuerunt? an tu solus praeceptor Augusti? immo ego cum multis coniunctus officio, sed cum paucissimis secretus exemplo, nolo Constantini temporum taxare collegas: Caesares docebantur. superiora contingam. dives Seneca nec tamen consul, arguetur rectius quam praedicabitur non erudiisse indolem Neronis, sed armasse saevitiam. Quintilianus consularia per Clementem ornamenta sortitus honestamenta nominis potius videtur quam insignia potestatis habuisse. quo modo Titianus magister, sed gloriosus ille, municipalem scholam apud Visontionem Lugdunumque variando non aetate equidem, sed vilitate consenuit. unica mihi et amplectenda est Frontonis imitatio: quem tamen Augusti magistrum sic consulatus ornavit, ut praefectura non cingeret. sed consulatus ille cuius modi? ordinario suffectus, bimenstri spatio interpositis, in sexta anni parte consumptus, quae- [p. 238] rendum ut reliquerit tantus orator, quibus consulibus gesserit consulatum. Ecce aliud, quod aliquis opponat: in tanti te ergo oratoris fastigium gloriosus attollis? cui talia requirenti respondebo breviter: non ego me contendo Frontoni, sed Antonino praefero Gratianum. celebrant equidem sollemnes istos dies omnes ubique urbes, quae sub legibus agunt, et Roma de more et Constantinopolis de imitatione et Antiochia pro luxu et Carthago discincta et donum fluminis Alexandria: sed Treveri principis beneficio et mox cum ipso auctore beneficii, loca inter se distant, vota consentiunt, unus in ore omnium Gratianus, potestate imperator, virtute victor, Augustus sanctitate, pontifex religione, indulgentia pater, aetate filius, pietate utrumque.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: