This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fecisti autem et facies alios quoque consules,
piissime Gratiane, sed non et causa pari. viros
gloriae militaris: habent enim tecum, ut .semper
laboris, ita dignitatis plerumque consortium, virtutis
quam honoris antiquiore collegio; viros nobilitatis
antiquae: dantur enim multa nominibus et est fama
pro merito; viros fide inclitos et officiis probatos:
quorum me etiamsi non secerno numero, tamen, quod
ad honoris viam pertinet, ratione dispertio.
Quartum hunc gradum novi beneficii tu, Auguste,
constituis: differre tibi ipsi, quo alter ornetur, bona
animi tui ad alienam referre praestantiam cruditionemque
naturae, quam deo et patri et tibi debes, ad
alterius efficaciam gratius retorquere quam verius,
tua haec verba sunt a te mihi scripta: solvere te, quod
debeas et adhuc debere, quod solvens, o mentis aureae
dictum bratteatum! o de pectore candidissimo
[p. 230]
lactei sermonis alimoniam! quisquamne tam parcus
est in ostentatione beneficii? quisquam pondus
gratiae suae vim meriti profitetur alieni? quisquam
denique quod indulget, quasi ab obnoxio deferatur,
pretium mavult vocare quam donum? certent huic
sententiae veteres illi et Homerici oratores, subtilis
deducta oratione Menelaus et instar profundae grandinis
ductor Ithaeensius et melleo delibutus eloquio
iam tertiae Nestor aetatis: sed neque ille concinnius
eloquetur, qui se Laconica brevitate collegit, nec ille
contortius, qui cum sensibus verba glomeravit, nec
iste dulcius, cuius lenis oratio mulcendo potius quam
extorquendo persuasit, solvere te dicis, quod debeas
et debiturum esse, cum solvens. Auguste iuvenis,
caeli tibi et humani generis rector hoc tribuat, ut
praelatus antiquis, quos etiam elegantia sententiae
istius antecessisti, vineas propria singulorum: in
Menelao regiam dignationem, in Ulixe prudentiam,
in Nestore senectutem.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.