previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Nullum tu umquam diem ab adnleseentia tua nisi adorato dei numine et reus voti et illico absolutus egisti, lautis manibus, mente pura, inmaculabili conscientia et, quod in paucis est, cogitatione sincera. cuius autem umquam egressus auspicatior fuit aut incessus modestior aut habitudo cohibitior aut familiaris habitus condecentior aut militaris aecinctior? in exercendo corpore quis cursum tam perniciter incitavit? quis palaestram tam lubricus expedivit? quis saltum in tam sublime collegit: nemo adductius iacula contorsit, nemo spicula crebrius iecit aut certius destinata percussit. mirabamur poetam, qui infrenos dixerat Numidas, et alterum, qui ita collegerat, ut diceret in equitando verbera et praecepta esse fugae et praecepta sistendi. obscurum hoc nobis legentibus erat: intelleximus te videntes, cum idem arcum intenderes et habenas remitteres aut equum segnius euntem verbere concitares vel eodem verbere intemperantiam cohaereres. qui te visi sunt hoc docuisse. non faciunt: immo qui visi [p. 256] sunt docuisse, nunc discunt, in cibis autem cuius sacerdotis abstinentior caerimonia? in vino cuius senis mensa frugalior? operto conclavis tui non sanctior ara Vestalis, non pontificis cubile casti us nec pulvinar flaminis tam pudicum. in officiis amicorum non dico paria reddis: antevenis et. quotiens in obsequendo praecedimus, erubescis pudore tam obnoxio, quam in nobis esse deberet ab imperatore praeventis. in illa vero sede, ut ex more loquimur, consistorii, ut ego sentio, sacrari i tui, nullus umquam superiorum aut dicenda pensius cogitavit aut consultis cogitata disposuit aut disposita maturius expedivit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: