previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Nunc ergo, quoniam absens est, restat ut subveniatis non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cuius existimatio vobis semper est praesens. Iam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est, et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam, non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem, peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini admonente vos et exhortante in cordibus vestris deo et domino nostro, cui credidistis, qui numquam discedit a nobis timentibus et honorantibus nomen suum, in quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur, qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. [p. 524] Quoniam ergo domesticus fidei est, Christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod dominus imperat, sine tristitia, sine murmuratione et cum laetitia et hilaritate facite; deo enim creditis non homini, quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris inmortalibus recepturos. Et quoniam ipse apostolus dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet, intellegere debetis tempus esse, ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus, quia, cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: