previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

51. (A. D. 427 Epistula CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus

Fideliorem hominem et qui faciliores haberet [p. 416] accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc dominus obtulit servum et ministrum Christi diaconum Paulum ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer non pro potentia tua et honore quem geris in isto saeculo maligno, nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis, quia et ipsa transitoria est, et quam diu sit, semper incertum est, sed pro illa salute quam nobis promisit Christus, qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona saeculi huius magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit; resurrexit enim a mortuis nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. [2] Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia aliquando inutilia, quia homines sunt et, sicut possunt, ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti diei. Secundum autem deum, ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit, non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possint loqui. Nam et ego semper desideravi, et numquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, [p. 418] quia vix loquebar inbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris et cavens ne ad eos, ad quos nollem, mea epistula perveniret. Unde peto ut ignoscas, si putas me plus timuisse quam debui; tamen dixi, quod timui. [3] Audi ergo me, immo dominum deum nostrum per ministerium infirmitatis meae; recole qualis fueris adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua et recenti eius obitu quo modo tibi vanitas saeculi huius horruerit et quo modo concupieris servitutem dei. Nos novimus, nos testes sumus, quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris conlocutus. Soli tecum eramus ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos quibus occupatus eras, relinquere cupiebas et te in otium sanctum conferre atque in ea vita vivere, in qua servi dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia [p. 420] considerasti ostendentibus nobis quantum prodesset Christi ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam ei tranquillam vitam agerent, sicut dicit apostolus, in omni pietate et castitate, tu autem nihil ex hoc mundo quaereres nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus. [4] Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti uxoremque duxisti. Sed navigasse oboedientiae fuit, quam secundum apostolum debebas sublimioribus potestatibus; uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstipui; dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta. Et tamen haeresis eorum qui verum filium dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Iam vero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus [p. 422] lacrimarum! Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse,sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines et forsitan mentiuntur. [5] Ista, quae omnibus patent, tot et tanta mala, quae a te. posteaquam coniugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, deum times. Tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere paenitentiam, propter quam tibi credo dominum parcere et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est, sed si illud audias quod scriptum est: Ne tardes converti ad dominum neque differas de die in diem. Iustam quidem dicis habere te causam, cuius ego iudex non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est, numquid coram deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona huius saeculi dilexisses, quae tamquam servus dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris, ubi, cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem [p. 424] a te sed multa propter te et, cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere noceant in aeternum? [6] De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiam si tibi omnes fideles sint nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum deum sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire, ac per hoc, qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae deo displicent, fiant. Nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui deum diligunt, quam in eis, qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit scriptura divina: Nolite diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio patris non est in eo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem dei manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum. Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo [p. 426] modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae deus prohibet et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur. [7] Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari resistente nullo, dum tu talis tuis necessitatibus occupatis nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis autem timeret, Bonifatio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant, quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros non solum domitos sed etiam tributarios futuros Romanae rei publicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum, vides. Nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere. [8] Sed forte ad ista respondes illis hoc esse potius inputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis [p. 428] virtutibus non paria sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et iudicare non possum; tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius adtendo, quia, ut Africa tanta mala patiatur, suis debent inputare homines peccatis. Verum tamen nolo te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, quorum malitia iuste utitur ut aliis mala ingerat temporalia. Tu deum adtende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit et tanta mala pertulit. Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, bene faciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur, et, si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem. Si ergo bona tibi sunt praestita quamvis terrena transitoria ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non caeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te conlata sunt, noli reddere mala pro bonis; si autem mala tibi inrogata sunt, noli reddere mala [p. 430] pro malis. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo nec valeo iudicare; ego Christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis vel mala pro malis. [9] Dicis mihi fortasse: ‘In tanta necessitate quid vis ut faciam?’ Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio; incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum deum me consulis ne anima tua pereat, et times verba veritatis dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur? habeo plane, quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam quam illud quod supra dixi: Noli diligere mundum nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est caritas patris in illo, quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carius est et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi, quae non est a patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius; qui autem fecerit voluntatem dei, manet in aeternum, sicut et deus manet in aeternum? Ecce consilium; arripe et age. Hic appareat, si vir fortis es; vince cupiditates, quibus iste diligitur mundus, age paenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desi- [p. 432] deria vana trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis. [10] Sed forte iterum quaeris a me, quo modo ista facias tantis mundi huius necessitatibus implicatus. Ora fortiter et dic deo, quod habes in psalmo: De necessitatibus meis erue me. Tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te et nos pro te, ut libereris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur, ipse te exaudiet, ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates, invisibiliter et spiritaliter vincas et sic utaris hoc mundo tamquam non utens, ut ex bonis eius bona facias, non malus fias, quia et ipsa bona sunt nec dantur hominibus nisi ab illo, qui habet omnium caelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis; ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis itemque auferuntur ista et bonis, ut probentur, et malis, ut crucientur. [11] Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis et mem- [p. 434] brorum corruptibilium virtus et victoria de hominibus inimicis et honor atque potentia temporalis et cetera ista bona terrena et bonis dentur et malis et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum in-mortalitate corporis virtusque iustitiae et victoria de cupiditatibus inimicis et gloria et honor et pax in aeternum non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista modis omnibus quaere. Propter haec adquirenda et obtinenda fac elemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione tui corporis potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quanta libet tibi abundent. Sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt, sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt. [12] Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in castitate continentiae viveres; adderem quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te. quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis bellicis rebus abstraheres et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas. ubi in silentio pugnant milites Christi, non [p. 436] ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae, id est diabolum et angelos eius. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen, quos non vident vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniunx impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non liceat vivere, quia, etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen nihil eorum sciens innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes deo quod te debere cognoscis! Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem et roga deum, qui te de necessitatibus eruat, ut, quod non potes modo, possis aliquando. Verum tamen, ut deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias opera bona et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniunx aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem, caritas iussit, qua te secundum deum, non secundum hoc saeculum diligo, quia et cogitans quod scriptum est: Corripe sapientem et amabit te, corripe stultum et adiciet odisse te, non te utique stultum sed sapientem debui cogitare. [p. 438]

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: