previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. (A. D. 426 Epistula CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem

Venerunt ad nos duo iuvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis rettulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum eo, quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus deus unicuique secundum opera eius. [p. 406] Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus et, eum venerit dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit deus, ut in illis ambulemus. Hoc qui sentiunt, bene sentiunt. [2] Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit apostolus, per nomen domini nostri Iesu Christi, ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Primo enim dominus Iesus, sicut scriptum est in evangelio Iohannis apostoli, non venit, ut iudicaret mundum, sed id salvaretur mundus per ipsum; postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit deus mundum, quando ‘venturus est,’ sicut tota ecclesia in symbolo confitetur, ‘iudicare vivos et mortuos.’ Si ergo non est dei gratia, quo modo salvat mundum? Et si non est liberum arbitrium, quo modo iudicat mundum? Proinde librum vel epistulam meam, quam secum ad nos supra dicti adtulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis dei gratiam neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum deum ulla ratione possimus, quod omnino non possumus. Propter hoc enim dominus, cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere. [3] Unde supra dictam epistulam ad Sixtum, presbyterum ecclesiae Romanae, contra novos haereticos [p. 408] Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in domino sed in se ipso glorietur, hoc est in homine, non in domino. Quod prohibet apostolus dicens: Nemo glorietur in homine, et alio loco: Qui gloriatur, inquit, in domino glorietur. Illi vero haeretici se ipsos a se ipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non deus dederit sed ipsi sibi, non utique in domino sed in semet ipsis gloriantur. Talibus dicit apostolus: Quis enim te discernit £ Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem non in contumeliam, nisi deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus, cum audisset: Quis enim te discernit?, posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere: ‘Discernit me fides mea. discernit me oratio mea, discernit me iustitia mea,’ mox apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: Quid enim habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? Sic enim gloriantur quasi non acceperint, qui se a se ipsis iustificari putant ac per hoc in se ipsis non in domino gloriantur. [4] Propter quod ego in hac epistula, quae ad vos pervenit, probavi per testimonia scripturarum sanctarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes et rectam fidem nullo modo [p. 410] in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, ne quisquam dicat meritis operum suorum vel meritis orationum suarum vel meritis fidei suae sibi traditam dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam dei secundum merita nostra dari, quod omnino falsissimum est; non quia nullum est meritum vel bonum piorum vel malum impiorum—alioquin quo modo iudicabit deus mundum?—sed misericordia et gratia dei convertit hominem, de qua psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me, ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod dominus coronabit quando iudicabitur mundus. [5] Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis, sed festinaverunt fratres qui ex numero vestro ad nos venerant, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae caritatis litteras ad-tulerant; tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse contingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent pascha, quo possit adiuvante domino tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire. [6] Melius autem facietis, quod multum rogo, si ipsum [p. 412] a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intellegit librum meum aut forte ipse non intellegitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intellegibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia dei, quae fecit ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona. Unde apostolus Petrus in secunda epistula sua: Quapropter, inquit, carissimi, haec expectantes, satis agite inviolati et inmaculati apud eum reperiri in pace, et domini nostri patientiam salutem existimate, sicut et dilectis simus frater noster Paulus secundum eam quae data est ei sapientiam scripsit vobis ut et in omnibus epistulis loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt sicut et ceteras scripturas ad proprium suum interitum. [7] Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit, et, ubi sentitis non vos intellegere, interim credite divinis eloquiis quia et liberum hominis est arbitrium et gratia dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad deum nec proficere in deum, et, quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis, orate. Et ad hoc ipsum enim, id est ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente [p. 414] scriptura: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite. Eo ipso quippe, quo praeceptum atque imperatum est ut intellegamus atque sapiamus, oboedientiam nostram requirit, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, neque in evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, nec Iacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et non inproperat, et dabitur ei. Potens est autem dominus, qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum dominus. Amen.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: