previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

47. (A. D. 423 Epistula CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem

Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa sede dominus deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo sanctitati tuae quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando sub venias. In magna quippe tribulatione positus haec ad tuam beatitudinem scripta direxi, quoniam volens prodesse quibusdem in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem inprovidus et incautus ingessi. [2] Fussala dicitur Hipponiensi territorio confine [p. 354] castellum. Antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad parochiam Hipponiensis ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; ceteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in dei misericordia, ut omnia ipsa loca unitati ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, expoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur. Quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, mutatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum milibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu oberrabant non minaces ulterius sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae, quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi. [3] Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus. Et habebam, de quo cogitabam, paratum presbyterum, propter quem ordinandum sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat, de longinquo ut veniret, rogans litteris impetravi. Quo iam praesente omniumque in re tanta suspensis animis, ad [p. 356] horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omni modo resistendo destituit. Ego autem, qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quendam adulescentem Antoninum, qui mecum tunc erat, in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi oboedientissime crediderunt. Quid plura? Factum est; esse illis episcopus coepit. [4] Quid faciam? Nolo apud tuam venerationem gravare quem nutriendum collegi, nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi, et quo modo utrumque agam, reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut cum eo hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo tamquam bene sibi consulentibus obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus [p. 358] episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab eis quae invidiosissime laetabantur, videretur esse purgatus, tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut, quicquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata. [5] Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu non tamen omnino inpunita relinquerentur, quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda vel ceteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo, sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam inpatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc. quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit, cum iam vir spectabilis Celer, de cuius adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat vel in Africa vel uspiam potestatem. [6] Sed quid multis morer? Conlabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabili domine beatissime et [p. 360] debita caritate venerande sancte papa, et iube tibi quae directa sunt, omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit, quem ad modum iudicio nostro usque adeo consenserit communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea citra acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur, quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando papae Bonifatio commendaret, induxerit, et cetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam sanctimoniam universa rettulerit? [7] In illis autem multiplicibus gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, iudicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis, quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille, quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur; clamat: ‘Aut in mea cathedra sedere debui aut episcopus esse non debui,’ quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta [p. 362] patrum translatus inlicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet sive severitatis sive lenitatis exactor, ut, qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur, aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur? [8] Existunt exempla, ipsa sede apostolica iudicante vel aliorum iudicata firmante quosdam pro culpis quibusdam nec episcopali spoliatos honore nec relictos omnimodis inpunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus, provinciae Caesariensis episcopus: ‘Aut ad primatum locus sicut ceteris et mihi patere debuit aut episcopatus mihi remanere non debuit.’ Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua etiam Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo. clamet, inquam: ‘Aut ubique communicare debui aut etiam in meis locis communicare non debui.’ Clamet tertius eiusdem provinciae Lauren- [p. 364] tius episcopus et prorsus huius vocibus clamet: ‘Aut in cathedra, cui ordinatus sum, sedere debui aut episcopus esse non debui.’ Sed quis ista vituperet, nisi qui parum adtendit nec inulta omnia relinquenda nec uno modo omnia vindicanda? [9] Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus papa Bonifatius in epistula sua posuit de Antonino loquens episcopo et ait: ‘Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit,’ accipe nunc ordinem rerum, quem ille in suo libello reticuit, ac deinde, quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt, et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari. Iudicia quippe illis et publicas potestates et militares impetus tamquam executuros apostolicae sedis sententiam sive ipse sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines Christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici. a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui Christianorum praepositos populorum monuit, ne violenter dominentur in fratres. Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos et Antoninum epi- [p. 366] scopum filium in Christo meum benignitati caritatis sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus suscenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, innixi, neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae cupiditati eius obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam, illi, ne mala patiantur, iste, ne faciat, illi, ne oderint catholicam, si a catholicis episcopis maximeque ab ipsa sede apostolica contra catholicum non eis sub-venitur episcopum, iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut, quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos. [10] Me sane, quod confitendum est beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et maeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per inprudentiam suffragatus sum vastari ecclesiam dei, et quod ipse deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait apostolus: Si nosmet ipsos diiudicaremus, a domino non iudicaremur, iudicabo me ipsum, ut parcat mihi qui iudicaturus est vivos et mortuos. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia [p. 368] recreaveris et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi et in praesenti et in futura vita bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit et qui te in illa sede constituit.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: