previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. (A. D. 418 Epistula CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem

Quamvis longe absens fuerim, quando per Proiectum clericum ad me directa Hipponem sanctitatis tuae scripta venerunt, tamen, posteaquam veni eisque lectis rescriptorum debitorem me factum esse cognovi, reddendi tempus opperiebar. Et ecce subito profecturi a nobis carissimi fratris nostri Albini acolithi gratissima occurrit occasio. De tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo. Semper autem debeo caritatem, quae sola etiam reddita semper detinet debitorem. Redditur enim, cum inpenditur; debetur autem, etiamsi reddita fuerit, quia nullum est tempus, quando inpendenda iam non sit. Nec, cum redditur, amittitur, sed potius reddendo multiplicatur; habendo enim redditur, non carendo. Et cum reddi non possit, nisi habeatur, nec haberi potest, nisi reddatur; immo etiam, cum [p. 342] redditur ab homine, crescit in homine et tanto maior adquiritur, quanto plurius redditur. Quo modo autem negatur amicis, quae debetur et inimicis? Sed inimicis cauta inpenditur, amicis secura rependitur. Agit tamen, quantum potest, ut ab his etiam, quibus pro malis bona retribuit, id recipiat, quod inpendit. Optamus quippe fieri amicum, quem veraciter diligimus inimicum, quia non eum diligimus, nisi velimus bonum; quod utique non erit, nisi amiserit inimicitiarum malum. [2] Non ergo sic inpenditur caritas ut pecunia. Excepto enim, quod illa inpendendo minuitur, haec augetur, etiam illo inter se differunt, quod pecuniam cui dederimus, tunc ei benivolentiores erimus, si recipere non quaeramus, non autem potest esse verus caritatis inpensor, nisi fuerit benignus exactor, quoniam pecunia cum recipitur, accedit cui datur, sed recedit a quo datur, caritas vero non solum apud eum crescit qui hanc ab eo, quem diligit, exigit, etiamsi non recipit, sed etiam ille, a quo eam recipit, tunc incipit habere, cum reddit. Proinde, domine frater, mutuam tibi caritatem libens reddo gaudensque recipio; quam recipio, adhuc repeto, quam reddo, adhuc debeo. Unum enim magistrum, apud quem condiscipuli sumus, per eius apostolum dociles audire [p. 344] debemus praecipientem ac dicentem: Nemini quicquam debeatis, nisi ut invicem diligatis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: