previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Quapropter, domine venerabilis et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior [p. 338] tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam hi diligentissime caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait apostolus, et cetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes. Nec illi neglegendi sunt, qui usque ad profundum silentium supprimunt timore quod sentiunt, sed tamen eandem perversitatem sentire non desinunt. Nonnulli quippe eorum, antequam ipsa pestilentia manifestissimo etiam sedis apostolicae iudicio damnaretur, vobis innotescere potuerunt, quos nunc repente reticuisse perspicitis nec, utrum sanati sint, sciri potest, nisi cum non solum dogmata illa falsa tacuerint, verum etiam illis vera contraria eo, quo illa solent, studio defensaverint. Qui tamen lenius sunt profecto tractandi; quid enim eos terreri opus est, quos satis territos ipsa taciturnitas monstrat? Nec ideo tamquam sani praetereundi sunt diligentia medicinae, quorum vulnus in abdito est. Etsi enim terrendi non sunt, tamen docendi sunt et, quantum existimo, facilius possunt, dum in eis timor severitatis doctorem adiuvat veritatis, ut opitulante domino [p. 340] gratia eius intellecta atque dilecta etiam loquendo expugnent, quod iam loqui non audent.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: