previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[4] Alia vero nocte ecce idem ipse iuvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit; respondit iste quod eum bene pleneque cognosceret. Tum ille quaesivit ubi se nosset. Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet, totumque visum illum hymnosque sanctorum, ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate, narravit. Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset an vigilans; respondit: ‘In somnis.’ At ille: ‘Bene,’ inquit, ‘recolis; verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scies.’ [p. 280] Hoc cum audisset iste, ita esse credidit atque id responsione firmavit. Tunc qui hominem docebat, adiecit et ait: ‘Ubi est modo corpus tuum?’ Ille respondit: ‘In cubiculo meo.’ ‘Scisne,’ inquit ille, ‘in eodem corpusculo nunc esse inligatos et clausos et otiosos oculos tuos nihilque illis oculis te videre?’ Respondit: ‘Scio.’ Tunc ille: ‘Qui sunt ergo,’ inquit, ‘isti oculi, quibus me vides?’ Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. Cui haesitanti ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit, et continuo: ‘Sicut,’ inquit, ‘illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente nunc vacant nec aliquid operantur et tamen sunt isti, quibus me intuens et ista uteris visione, ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae, vita tibi inerit qua vivas, sensusque, quo sentias. Cave iam deinceps, ne dubites vitam manere post mortem.’ Ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem, quo docente nisi providentia et misericordia dei?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: