previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[2] Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum verum et tunc ebrium ad mores alios repente convertit. Quamquam ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non deo fuerit adquisitus sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne id ipsum quidem quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim sed divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua bona sunt sicut forma et vires et salus et si quid eius modi est, non sunt nisi ex deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius vel ingratus cogitare potest humana vecordia, si putaverit, cum carne pulchrum deus faciat hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in libro Christianae sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi deus det, et hoc [p. 262] ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum. Polemon ergo si ex luxurioso continens factus, ita sciret cuius esset hoc donum, ut eum abiectis superstitionibus gentium pie coleret, non solum continens sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus existeret, quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem verum et ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi adrogare debeo conversionem istam vestram vel populi vestri, quam nobis modo nuntiastis, quae me nec loquente nec saltem praesente procul dubio divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres, deo gratias agite, deum timete, ne deficiatis, amate, ut proficiatis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: