previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Officio debito meritis tuis salutans dignationem tuam tuisque me orationibus valde commendans insinuo prudentiae tuae Abundantium quendam in fundo Strabonianensi pertinente ad curam nostram ordinatum fuisse presbyterum. Qui cum non ambularet vias servorum dei, non bonam famam habere coeperat. Qua ego conterritus non tamen temere aliquid credens sed plane sollicitior factus operam dedi, si quo modo possem ad aliqua malae conversationis eius certa indicia pervenire. Ac primo comperi eum [p. 124] pecuniam cuiusdam rusticani divino apud se commendato intervertisse, ita ut nullam inde posset probabilem reddere rationem. Deinde convictus atque confessus est die ieiunii natalis domini, quo etiam Gippitana ecclesia sicut ceterae ieiunabant, cum tamquam perrecturus ad ecclesiam suamvalefecisset collegae suo presbytero Gippitano, hora ferme quinta, et cum secum nullum clericum haberet, in eodem fundo restitisse et apud quandam malae famae mulierem et prandisse et cenasse et in eadem domo mansisse. In huius autem hospitio iam quidam clericus noster Hipponiensis remotus erat; et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit, nam quae negavit, deo dimisi, iudicans quae occultare permissus non est. Timui ei committere ecclesiam praesertim inter haereticorum circumlatrantium rabiem constitutam. Et cum me rogaret, ut ad presbyterum fundi Armenianensis in campo Bullensi, unde ad nos devenerat, causa eius insinuata litteras darem, ne quid de illo atrocius suspicaretur, ut illic vivat, si fieri potest, sine officio presbyterii correctior, misericordia commotus feci. Haec autem me praecipue prudentiae tuae intimare oportebat, ne aliqua tibi fallacia subreperet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: