previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. (A. D. 398 Epistula XLVIII) Domino Dilecto et Exoptatissimo Fratri et Conpresbytero Eudoxio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Quando quietem vestram cogitamus, quam habetis in Christo, etiam nos, quamvis in laboribus variis asperisque versemur, in vestra caritate requiescimus. [p. 112] Unum enim corpus sub uno capite sumus, ut et vos in nobis negotiosi et nos in vobis otiosi simus, quia, si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra et, si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Admonemus ergo et petimus et obsecramus per Christi altissimam humilitatem et misericordissimam celsitudinem, ut nostri memores sitis in sanctis orationibus vestris, quas vos vigilantiores et magis sobrias habere credimus; nostras enim saepe sauciat et debilitat caligo et tumultus saecularium actionum. Quas etsi nostras non habemus, eorum tamen, qui nos angariant mille passus et iubemur ire cum eis alia duo, tanta nobis ingeruntur, ut vix respirare possimus, credentes tamen, quod ille, in cuius conspectu intrat gemitus conpeditorum, perseverantes nos in eo ministerio, in quo conlocare dignatus est cum promissa mercede, adiuvantibus orationibus vestris ab omni angustia liberabit. [2] Vos autem, fratres, exhortamur in domino, ut propositum vestrum custodiatis et usque in finem perseveretis ac, si qua opera vestra mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis deo, cum mansuetudine portantes eum qui vos regit, qui dirigit mites in iudicio, docebit mansuetos vias suas. Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quo modo nasceremini, non inveniretis. Sicut autem inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo nec demergatur, sic inter apicem superbiae et voraginem desidiae iter nostrum temperare debemus, [p. 114] sicut scriptum est: Non declinantes neque ad dexteram neque ad sinistram. Sunt enim, qui, dum nimis timent, ne quasi in dexteram rapti extollantur, in sinistram lapsi demerguntur, et sunt rursus, qui, dum nimis se auferunt a sinistra, ne torpida vacationis mollitia sorbeantur, ex altera parte iactantiae fastu corrupti atque consumpti in fumum favillamque vanescunt. Sic ergo, dilectissimi, diligite otium, ut vos ab omni terrena delectatione refrenetis et memineritis nullum locum esse, ubi non possit laqueos tendere, qui timet, ne revolemus ad deum, et inimicum omnium bonorum, cuius captivi fuimus, iudicemus, nullamque esse nobis perfectam requiem cogitetis, donec transeat iniquitas et in iudicium iustitia convertatur. [3] Item cum aliquid strenue atque alacriter agitis et inpigre operamini sive in orationibus sive in ieiuniis sive in elemosynis vel tribuentes aliquid indigentibus vel donantes iniurias, sicut et deus in Christo donavit nobis, sive edomantes perniciosas consuetudines castigantesque corpus et servituti subicientes sive sufferentes tribulationem et ante omnia vos ipsos invicem in dilectionemquid enim sufferat, qui fratrem non suffert?—sive prospicientes astutiam atque insidias temptatoris et scuto fidei iacula eius ignita repellentes et extinguentes sive cantantes et psallentes in cordibus vestris domino vel vocibus a corde non dissonis: omnia in gloriam dei facite, qui operatur omnia in omnibus, atque ita ferventes spiritu, ut in domino laudetur anima vestra. Ipsa est enim actio recti itineris, quae oculos [p. 116] semper habet ad dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes. Talis actio nec frigitur negotio nec frigida est otio nec turbulenta nec marcida est nec audax nec fugax nec praeceps nec iacens. Haec agite et deus pacis erit vobiscum. [4] Nec importunum me existimet caritas vestra, quia vobiscum loqui vel per epistulam volui. Non enim hoc vos monui, quod vos non arbitror facere; sed credidi me non parum commendari deo a vobis, si ea quae munere illius facitis, cum adlocutionis nostrae memoria faciatis. Nam et ante iam fama et nunc fratres, qui venerunt a vobis, Eustasius et Andreas bonum Christi odorem de vestra sancta conversatione ad nos adtulerunt. Quorum Eustasius in eam requiem praecessit, quae nullis fluctibus sicut insula tunditur, nec Caprariam desiderat, quia nec cilicio iam quaerit indui.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: