[8] Haec super Valente dixisse sufficiet, quae vera esse aequalis nobis memoria plene testatur. Illud autem praeteriri non convenit, quod cum oraculo tripodis, quem movisse Patricium docuimus et Hilarium, tres versus illos fatidicos comperisset, quorum ultimus est
ἐν πεδίοισι μίμαντος ἀγαιομένοιο ῎αρηος,ut erat inconsummatus et rudis, inter initia contemnebat, processu vero luctuum maximorum, abiecte etiam timidus, eiusdem sortis recordatione Asiae nomen horrebat: ubi Erythraeo 1 oppido superpositum montem Mimanta, et Homerum [p. 488] scripsisse, et Tullium, doctis referentibus audiebat.