previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


lulianus Caesar Alamannos adoritur, caedit, capit, et fugat.


Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare. [2] Nihil itaque remittentibus curis, ancillari adulatione posthabita, qua eum proximi ad amoenitatem flectebant et luxum, satis omnibus comparatis, octavum kalendas Iulias Augustudunum pervenit, velut dux diuturnus viribus eminens et consiliis, per diversa palantes barbaros ubi dedisset fors copiam aggressurus. [3] Habita itaque deliberatione assistentibus locorum peritis, quodnam iter eligeretur ut tutum, multa ultro citroque dicebantur aliis per Arbor 1 ... quibusdam per Sedelaucum et Coram iri debere firmantibus. [4] Sed cum subsererent quidam, Silvanum paulo ante magistrum peditum per compendiosas vias, verum suspectas, quia ramorum tenebris 2 multis umbrantur, cum octo auxiliarium milibus aegre transisse, fidentius Caesar audaciam viri fortis imitari magnopere [p. 206] nitebatur. [5] Et nequa interveniat mora, adhibitis cataphractariis solis et ballistariis, parum ad tuendum rectorem idoneis, percurso eodem itinere, Autosudorum pervenit. [6] Ubi brevi (sicut solebat) otio cum milite recreatus, ad Tricasinos tendebat, et barbaros in se catervatim ruentes partim, cum timeret ut ampliores, confertis lateribus observabat, alios occupatis habilibus locis, decursu facili proterens, non nullos pavore traditos cepit, residuos in curam celeritatis omne quod poterant conferentes, quia sequi non valebat, gravitate praepeditus armorum, innocuos abire perpessus est. [7] Proinde certiore iam spe ad resistendum ingruentibus confirmatus, per multa discrimina venit Tricasas, adeo insperatus, ut eo portas paene pulsante, diffusae multitudinis barbarae metu, aditus urbis non sine anxia panderetur ambage. [8] Et paulisper moratus, dum fatigato consulit militi, civitatem Remos, nihil prolatandum existimans, petit, ubi in unum congregatum exercitum vehentem unius mensis cibaria 3 iusserat operiri praesentiam suam; cui praesidebat Ursicini successor Marcellus, et ipse Ursicinus, ad usque expeditionis finem agere praeceptus eisdem in locis. [9] Post variatas itaque sententias [p. 208] plures, cum placuisset per Decem pagos Alamannam aggredi plebem densatis agminibus, tendebat illuc solito alacrior miles. [10] Et quia dies umectus et decolor, vel contiguum eripiebat aspectum, iuvante locorum gnaritate hostes tramite obliquo discurso, post Caesaris terga legiones duas arma cogentes adorti, paene delessent, ni subito concitus clamor sociorum auxilia coegisset. [11] Hinc et deinde nec itinera nec flumina transire posse sine insidiis putans, erat providus et cunctator, quod 4 praecipuum bonum in magnis ductoribus, opem ferre solet exercitibus et salutem. [12] Audiens itaque Argentoratum, Brotomagum, Tabernas, Salisonem, Nemetas et Vangionas et Mogontiacum civitates barbaros possidentes, territoria earum habitare (nam ipsa oppida ut circumdata retiis busta declinant) primam omnium Brotomagum occupavit, eique iam adventanti Germanorum manus 5 pugnam intentans occurrit. [13] Cumque in bicornem figuram acie divisa, collato pede res agi coepisset, exitioque hostes urgerentur ancipiti, captis non nullis, aliis in ipso proelii fervore truncatis, residui discessere, celeritatis praesidio tecti.

[p. 210]

1 Arbor (lac. 13 letters), V.

2 ramorum tenebris, Fletcher, cf. xvi. 12, 59; nemorum t., Her.; tenebris, G, Clark; quiante mumnibris, V.

3 mensis cibaria, added by Val., unius by Novák (in lac. 18 letters).

4 quod, G; V omits.

5 G. manus p., W2 G; G. pug. nam (without lac.), V.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1940)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1939)
load focus Introduction (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
load focus English (John C. Rolfe, Ph.D., Litt.D., 1935)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), BROCOMAGUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CHORA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NOVIOMAGUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TABERNAE
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: