Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post bonum principem bonus alius quaeritur, miretur, hoc post Aurelianum habito inter senatum exercitumque Romanum non invido non tristi sed grato religiosoque certamine sex [2] totis mensibus factum est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata est. iam primum enim, cum interregnum initum est post Romulum, interreges tamen facti sunt, totusque ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus est, ita ut qui valerent interreges essent [3] singuli dumtaxat, qua re factum est ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate [4] Romani expers remaneret imperii, huc accedit quod etiam sub consulibus tribunisque militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum est, interreges fuerunt, nec umquam ita vacua fuit hoc nomine Romana res publica ut nullus interrex biduo [5] saltem triduove crearetur. video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re publica non fuisse, sed erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii [6] est. tamen non est proditum interreges eo tempore non fuisse ; quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.