Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Breve illius, negare 2 non possum, in imperio fuit tempus, sed breve fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. [2] quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? [3] in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio, et magnorum principum bona sic fuerunt, ut non ille 1 ab aliis exemplum caperet, sed, etiamsi illi non fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. [4] doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut Iudaeorum libri loquuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum quereretur quod iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus [5] esse victurum, quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius exspectandam fuisse, ut Tullius de Scipione 2 3 4 [6] loquitur, 5 stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum vir ille domi forisque non habuit? amavit parentes; quid mirum? amavit et fratres ; iam potest 6 dignum esse miraculo, amavit propinquos ; res nostris temporibus comparanda miraculo, invidit nulli, malos [7] persecutus est, fures iudices palam aperteque dam- navit ; stultis quasi neglegenter indulsit. leges [8] optimas dedit, talis in re publica fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.