Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod Antoninus est dictus et quod ei stupenda omina sunt facta imperii non diutini, ut [2] evenit, nam cum primum innotuit per legiones occisum esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod Antoninum in re publica non haberent, existimantium quod cum eo Romanum esset imperium [3] periturum, id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum est, veritus ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex adfinibus Antonini Pii erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filiumque [4] suum hunc puerum Antoninum appellavit, contio: ‘Videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di 1 2 3 [5] faveant, habebitis, intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere, quare, quoniam mihi per conditionem fragilitatis humanae non multum superesse videtur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctoribus nuncupo diu vobis Antoninum [6] repraesentaturum.’ adclamatum: ‘ Macrine imperator, di te servent. Antonine Diadumene, di te [7] servent. Antoninum dudum 4 omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Macrino et Antonino vitam, tu scis, Iuppiter, Macrinus vinci non potest, tu scis, [8] Iuppiter, Antoninus vinci non potest. Antoninum habemus, omnia habemus. Antoninum nobis di dederunt, patre dignus 5 Antoninus, dignus imperio.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.