Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Periit Eboraci in Britannia, subactis gentibus quae Britanniae videbantur infestae, anno imperii [2] XVIII, morbo gravissimo exstinctum iam senex, 1 2 reliquit filios duos, Antoninum Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen imposuit. [3] inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus imperatoribus tantum coluit, ut et Commodum in divos referret et Antonini nomen omnibus deinceps [4] quasi Augusti adscribendum putaret, ipse a senatu agentibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos est relatus. [5] Opera publica praecipua eius exstant Septizonium et Thermae Severianae. eiusdemque etiam Septimianae 3 in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit. [6] Iudicium de eo post mortem magnum omnium fuit, maxime quod diu nec a filiis eius boni aliquid rei publicae venit, et postea invadentibus multis rem publicam res Romana praedonibus direptui fuit. 4 5 6 [7] Hic tam exiguis vestibus usus est ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum hirta chlamyde [8] umeros velaret. cibi parcissimus, leguminis patrii avidus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter [9] ignarus, ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverend us, canorus voce, sed [10] Atrum quiddam usque ad senectutem sonans, ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu.
1 ream Salmasius; eam P.
2 rogareturque Peter 1; rogareturquem P; rogareturque uenia m Klein, Peter 2, but see use of rogatus in Pesc. Nig., x. 5.
4 inlegatus P.
5 liberisque P.
6 Septimianae Zangemeister; eius denique etiam ianae P; eiusdemque etiam ianuae Peter; aliae Hirschfeld, acc. by Peter 2, Praef., p. xiii.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.