Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
quos Severus animadvertit, multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum [2] felicissirne pugnavit Severus. cum quidem ingens periculum equi casu adiit, 1 ita ut mortuus ictuplumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu [3] deligeretur. eo tempore lectis actis quae de Clodio Celsino laudando, qui Hadrumetinus et adfinis Albini erat, facta sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum esse censuit, quasi hoc genere se de [4] senatu posset ulcisci, primusque inter milites divum Commodum pronuntiavit idque ad senatum scripsit [5] addita oratione victoriae, senatorum deinde qui in bello erant interempti cadavera dissipari iussit. [6] deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romamque deferri idque litteris prosecutus [7] est. victus est Albinus die XI kal. Martias. 2 3 Reliquum autem cadaver eius ante domum propriam [8] exponi ac diu videri iussit, equum praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit expavescentemque admonuit et effrenatum ut audacter protereret. [9] addunt alii quod idem cadaver in Rhodanum abici praecepit, simul etiam uxoris liberorumque eius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.