Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Et cum iussu Pertinacis Livius Laurensis, procurator patrimonii, Fabio Ciloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum est. [2] senatus adclamavit: ‘Quo auctore sepelierunt? parricida sepultus eruatur, 1 trahatur.’ [3] Cincius Severus dixit: ‘Iniuste sepultus est. qua pontifex dico, hoc [4] collegium pontificum dicit, quoniam laeta 2 percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo quas 3 is, qui nonnisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob honorem suum decerni coegit, abolendas statuas, [5] quae undique sunt abolendae, nomenque ex omnibus privatis publicisque monumentis eradendum mensesque iis nominibus nuncupandos quibus nuncupabantur, cum primum illud malum in re publica incubuit.’ 4 5 6 7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.