Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
dicuntur, per hanc autem neglegentiam, cum et annonam vastarent ii qui tunc rem publicam gerebant, 1 2 etiam inopia ingens Romae exorta est, cum fruges [2] non 3 deessent, et eos quidem qui omnia vastabant [3] postea Commodus occidit atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commodianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit. [4] Multi sub eo et alienam poenam et salutem suam [5] pecunia redemerunt. vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et [6] alios pro aliis occidit, vendidit etiam provincias et administrationes, cum ii per quos venderet partem [7] acciperent, partem vero Commodus. vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes, vendiderunt [8] sub eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de iis praefectis quos ipse fecerat triennium nullus impleret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio, et praefectos urbi eadem facilitate mutavit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.