Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Fuit sermo quod et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno exstinctus esse, idcirco quod consuetudinem [2] quam cum matre habuerat filiae prodidisset. quamvis et illa fabula quae in Marci vita posita est abhorrens [3] a talis viri vita sit exorta, cum multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent, et idcirco quod Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor [4] Lucilla 1 ferre non posset, tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem fuit, ut 2 hoc quoque usurpaverit rumor quod inierint consilium ad Marcum [5] e vita tollendum, idque cum esset per Agaclytum 3 4 5 6 7 8 9 10 libertum proditum Marco, anteventum 11 Lucium a Faustina, 12 ne praeveniet. [6] Fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore [7] venerabilis, dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo magis coma inluminata flavesceret. [8] lingua impeditior fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter [9] crudelitatem et ludibria, habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine quem dilexit, humanae potionis 13 modum supergressum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.