This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
aerarium publicum, relicto3 ergo Sarmatico Marcomannicoque bello contra Cassium profectus est. [2] Romae etiam turbae fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus [3] est caputque eius adlatum est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caputque 1 2 3 [4] eius humari iussit. Maecianum etiam, socium 4 Cassii, cui Alexandria erat commissa, exercitus occidit, nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus [5] est. in conscios defectionis vetuit senatum [6] graviter vindicare, simul petiit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne eius 5 pollueretur [7] imperium, eos etiam qui deportati fuerant revocari iussit, cum paucissimi centuriones capite essent puniti. [8] ignovit et civitatibus quae Cassio consenserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in Marcum pro Cassio [9] dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omne 6 contionum genus, contra quos [10] edictum gravissimum misit, seditiosos autem eos et oratio Marci indicat, indita Mario Maximo, qua ille [11] usus est apud amicos, denique noluit Antiochiam [12] videre cum Syriam peteret, nam nec Cyrrhum voluit videre, ex qua erat Cassius, postea tamen Antiochiam vidit, fuit Alexandriae clementer cum his agens. 7
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.