This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res [2] feliciter gessit, speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum 1 nulla umquam memoria fuit, cum virtute tum etiam felicitate transegit, et eo quidem tempore quo pestilentia gravis multa milia et popularium et [3] militum interemerat. Pannonias ergo, Marcomannis Sarmatis Vandalis simul etiam Quadis exstinctis, servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut diximus, suo triumphavit. [4] cum autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendiditque aurea pocula et crystallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam seri eam et aura tam, gemmas quin etiam, quas multas in repositorio sanctiore [5] Hadriani reppererat, et per duos quidem menses haec venditio celebrata est, tantumque auri redactum ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere, nec molestus ulli fuit qui vel non reddidit 2 [6] empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit ut eodem cultu quo et ipse vel ministris similibus [7] convivia exhiberent, in munere autem publico tam magnanimus fuit ut centum leones una missione 3 simul exhiberet et sagittis interfectos. 4
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.