This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Post haec per Asiam et insulas ad Achaiam 1 navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippique suscepit, multa in Athenienses contulit et pro [2] agonotheta resedit, et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt quod, cum in sacris multi cultros haberent, eum Hadriano nullus armatus ingressus [3] est. post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus [4] specie, ut dicitur, varium, inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum [5] provinciis Africanis adtribuit. nec quisquam fere principum tantum terrarum tam 2 celeriter peragravit. [6] Denique cum post Africam Romam redisset, statim 3 ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodemque modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. [7] deinde a Cappadocibus servitia castris profutura suscepit. [8] toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Parthorum remissaque illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae [9] itidem capta fuerat, cumque ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa speciatim Pharasmanis qui [10] eius invitationem superbe neglexerit. et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se
1 ei omitted by P, added by B 3.
3 tam Peter; tantum P, Petsehenig. where his arrival is commemorated on coins inscribed Adventui Aug(usti) Bithyniae (Cohen, ii 2, p. 109, Nos. 26 and 27) and Restitutori Bithyniae (id., p. 210 f., Nos. 1238-1246). He then travelled through Mysia, founding the town of Hadrianotherae (see c. xx. 13), to Ilion and thence southward to Ephesus. From here he sailed to Rhodes (see an inscription from Ephesus, Dittenberger, Sylloge 2, No. 388), northwest through the Aegean to Samothrace and Thrace (see an inscription from Callipolis of 123-124, C.I.G., 2013). Thence he visited the provinces of Moesia and Dacia (see Weber, p. 150 f.), and travelled southward through Macedonia and Thessaly to Athens, where he arrived probably in September, 124.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.