Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Igitur Seianus maturandum ratus deligit venenum quo
paulatim inrepente fortuitus morbus adsimularetur. id
Druso datum per Lygdum spadonem, ut octo post annos
cognitum est. ceterum Tiberius per omnis valetudinis eius
dies, nullo metu an ut firmitudinem animi ostentaret, etiam
defuncto necdum sepulto, curiam ingressus est. consulesque
sede vulgari per speciem maestitiae sedentis honoris locique
admonuit, et effusum in lacrimas senatum victo gemitu
simul oratione continua erexit: non quidem sibi ignarum
posse argui quod tam recenti dolore subierit oculos senatus:
vix propinquorum adloquia tolerari, vix diem aspici a plerisque lugentium. neque illos imbecillitatis damnandos: se
tamen fortiora solacia e complexu rei publicae petivisse.
miseratusque Augustae extremam senectam, rudem adhuc
nepotum et vergentem aetatem suam, ut Germanici liberi,
unica praesentium malorum levamenta, inducerentur petivit.
egressi consules firmatos adloquio adulescentulos deductosque ante Caesarem statuunt. quibus adprensis 'patres
conscripti, hos' inquit 'orbatos parente tradidi patruo
ipsorum precatusque sum, quamquam esset illi propria
suboles, ne secus quam suum sanguinem foveret attolleret,
sibique et posteris conformaret. erepto Druso preces ad
vos converto disque et patria coram obtestor: Augusti pronepotes, clarissimis maioribus genitos, suscipite regite,
vestram meamque vicem explete. hi vobis, Nero et Druse,
parentum loco. ita nati estis ut bona malaque vestra ad
rem publicam pertineant.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.