Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
74.
Clarum inde inter Germanos Frisium nomen, dissimulante Tiberio damna ne cui bellum permitteret. neque
senatus in eo cura an imperii extrema dehonestarentur:
pavor internus occupaverat animos cui remedium adulatione quaerebatur. ita quamquam diversis super rebus
consulerentur, aram clementiae, aram amicitiae effigiesque
circum Caesaris ac Seiani censuere crebrisque precibus
efflagitabant visendi sui copiam facerent. non illi tamen
in urbem aut propinqua urbi degressi sunt: satis visum
omittere insulam et in proximo Campaniae aspici. eo venire
patres, eques, magna pars plebis, anxii erga Seianum cuius
durior congressus atque eo per ambitum et societate consiliorum parabatur. satis constabat auctam ei adrogantiam
foedum illud in propatulo servitium spectanti; quippe
Romae sueti discursus et magnitudine urbis incertum quod
quisque ad negotium pergat: ibi campo aut litore iacentes
nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus
ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum: et
revenere in urbem trepidi quos non sermone, non visu
dignatus erat, quidam male alacres quibus infaustae amicitiae gravis exitus imminebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.