Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
Quae cuncta non quidem comi via sed horridus ac
plerumque formidatus retinebat tamen, donec morte Drusi
verterentur: nam dum superfuit mansere, quia Seianus
incipiente adhuc potentia bonis consiliis notescere volebat,
et ultor metuebatur non occultus odii set crebro querens
incolumi filio adiutorem imperii alium vocari. et quantum
superesse ut collega dicatur? primas dominandi spes in
arduo: ubi sis ingressus, adesse studia et ministros. extructa iam sponte praefecti castra, datos in manum milites;
cerni effigiem eius in monimentis Cn. Pompei; communis
illi cum familia Drusorum fore nepotes: precandam post
haec modestiam ut contentus esset. neque raro neque
apud paucos talia iaciebat, et secreta quoque eius corrupta
uxore prodebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.