Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
68.
Iunio Silano et Silio Nerva consulibus foedum anni
principium incessit tracto in carcerem inlustri equite Romano
Titio Sabino ob amicitiam Germanici: neque enim omiserat
coniugem liberosque eius percolere, sectator domi, comes in
publico, post tot clientes unus eoque apud bonos laudatus
et gravis iniquis. hunc Latinius Latiaris, Porcius Cato,
Petilius Rufus, M. Opsius praetura functi adgrediuntur,
cupidine consulatus ad quem non nisi per Seianum aditus;
neque Seiani voluntas nisi scelere quaerebatur. compositum
inter ipsos ut Latiaris, qui modico usu Sabinum contingebat,
strueret dolum, ceteri testes adessent, deinde accusationem
inciperent. igitur Latiaris iacere fortuitos primum sermones,
mox laudare constantiam quod non, ut ceteri, florentis
domus amicus adflictam deseruisset; simul honora de
Germanico, Agrippinam miserans, disserebat. et postquam
Sabinus, ut sunt molles in calamitate mortalium animi, effudit lacrimas, iunxit questus, audentius iam onerat Seianum,
saevitiam, superbiam, spes eius; ne in Tiberium quidem
convicio abstinet; iique sermones tamquam vetita miscuissent speciem artae amicitiae fecere. ac iam ultro Sabinus
quaerere Latiarem, ventitare domum, dolores suos quasi ad
fidissimum deferre.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.