Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
6.
Congruens crediderim recensere ceteras quoque rei
publicae partis, quibus modis ad eam diem habitae sint,
quoniam Tiberio mutati in deterius principatus initium ille
annus attulit. iam primum publica negotia et privatorum
maxima apud patres tractabantur, dabaturque primoribus
disserere et in adulationem lapsos cohibebat ipse; mandabatque honores, nobilitatem maiorum, claritudinem militiae,
inlustris domi artes spectando, ut satis constaret non alios
potiores fuisse. sua consulibus, sua praetoribus species;
minorum quoque magistratuum exercita potestas; legesque,
si maiestatis quaestio eximeretur, bono in usu. at frumenta
et pecuniae vectigales, cetera publicorum fructuum societatibus equitum Romanorum agitabantur. res suas Caesar
spectatissimo cuique, quibusdam ignotis ex fama mandabat,
semelque adsumpti tenebantur prorsus sine modo, cum
plerique isdem negotiis insenescerent. plebes acri quidem
annona fatigabatur, sed nulla in eo culpa ex principe: quin
infecunditati terrarum aut asperis maris obviam iit, quantum
impendio diligentiaque poterat. et ne provinciae novis
oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat: corporum verbera,
ademptiones bonorum aberant. rari per Italiam Caesaris
agri, modesta servitia, intra paucos libertos domus; ac si
quando cum privatis disceptaret, forum et ius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.