Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
56.
At Zmyrnaei repetita vetustate, seu Tantalus Iove
ortus illos, sive Theseus divina et ipse stirpe, sive una
Amazonum condidisset, transcendere ad ea, quis maxime
fidebant, in populum Romanum officiis, missa navali copia
non modo externa ad bella sed quae in Italia tolerabantur;
seque primos templum urbis Romae statuisse, M. Porcio
consule, magnis quidem iam populi Romani rebus, nondum tamen ad summum elatis, stante adhuc Punica urbe
et validis per Asiam regibus. simul L. Sullam testem
adferebant, gravissimo in discrimine exercitus ob asperitatem hiemis et penuriam vestis, cum id Zmyrnam in contionem nuntiatum foret, omnis qui adstabant detraxisse
corpori tegmina nostrisque legionibus misisse. ita rogati
sententiam patres Zmyrnaeos praetulere. censuitque Vibius
Marsus ut M'. Lepido, cui ea provincia obvenerat, super
numerum legaretur qui templi curam susciperet. et quia
Lepidus ipse deligere per modestiam abnuebat, Valerius
Naso e praetoriis sorte missus est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.