Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46.
Lentulo Gaetulico C. Calvisio consulibus decreta
triumphi insignia Poppaeo Sabino contusis Thraecum gentibus, qui montium editis incultu atque eo ferocius agitabant. causa motus super hominum ingenium, quod pati
dilectus et validissimum quemque militiae nostrae dare
aspernabantur, ne regibus quidem parere nisi ex libidine
soliti, aut si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec
nisi adversum accolas belligerare. ac tum rumor incesserat
fore ut disiecti aliisque nationibus permixti diversas in
terras traherentur. sed antequam arma inciperent, misere
legatos amicitiam obsequiumque memoraturos, et mansura
haec si nullo novo onere temptarentur: sin ut victis servitium indiceretur, esse sibi ferrum et iuventutem et promptum
libertati aut ad mortem animum. simul castella rupibus
indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant
bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.