Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
36.
Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit
ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum,
auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius
Salvianus in Sextum Marium: quod a Caesare palam increpitum causa exilii Salviano fuit. obiecta publice Cyzicenis incuria caerimoniarum divi Augusti, additis violentiae
criminibus adversum civis Romanos. et amisere libertatem,
quam bello Mithridatis meruerant, circumsessi nec minus
sua constantia quam praesidio Luculli pulso rege. at
Fonteius Capito, qui pro consule Asiam curaverat, absolvitur, comperto ficta in eum crimina per Vibium Serenum.
neque tamen id Sereno noxae fuit, quem odium publicum
tutiorem faciebat. nam ut quis destrictior accusator, velut
sacrosanctus erat: leves ignobiles poenis adficiebantur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.