Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33.
Nam cunctas nationes et urbes populus aut primores
aut singuli regunt: delecta ex iis et consociata rei publicae
forma laudari facilius quam evenire, vel si evenit, haud
diuturna esse potest. igitur ut olim plebe valida, vel cum
patres pollerent, noscenda vulgi natura et quibus modis
temperanter haberetur, senatusque et optimatium ingenia
qui maxime perdidicerant, callidi temporum et sapientes
credebantur, sic converso statu neque alia re Romana quam
si unus imperitet, haec conquiri tradique in rem fuerit, quia
pauci prudentia honesta ab deterioribus, utilia ab noxiis
discernunt, plures aliorum eventis docentur. ceterum ut
profutura, ita minimum oblectationis adferunt. nam situs
gentium, varietates proeliorum, clari ducum exitus retinent
ac redintegrant legentium animum: nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum
similitudine et satietate. tum quod antiquis scriptoribus
rarus obtrectator, neque refert cuiusquam Punicas Romanasne acies laetius extuleris: at multorum qui Tiberio
regente poenam vel infamias subiere posteri manent. utque
familiae ipsae iam extinctae sint, reperies qui ob similitudinem morum aliena malefacta sibi obiectari putent. etiam
gloria ac virtus infensos habet, ut nimis ex propinquo
diversa arguens. sed ad inceptum redeo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.