Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
His tam adsiduis tamque maestis modica laetitia
intericitur, quod C. Cominium equitem Romanum, probrosi in se carminis convictum, Caesar precibus fratris qui
senator erat concessit. quo magis mirum habebatur gnarum meliorum et quae fama clementiam sequeretur tristiora malle. neque enim socordia peccabat; nec occultum
est, quando ex veritate, quando adumbrata laetitia facta
imperatorum celebrentur. quin ipse, compositus alias et
velut eluctantium verborum, solutius promptiusque eloquebatur quotiens subveniret. at P. Suillium quaestorem
quondam Germanici, cum Italia arceretur convictus pecuniam ob rem iudicandam cepisse, amovendum in insulam
censuit, tanta contentione animi ut iure iurando obstringeret e re publica id esse. quod aspere acceptum ad praesens mox in laudem vertit regresso Suillio; quem vidit
sequens aetas praepotentem, venalem et Claudii principis
amicitia diu prospere, numquam bene usum. eadem poena
in Catum Firmium senatorem statuitur, tamquam falsis
maiestatis criminibus sororem petivisset. Catus, ut rettuli,
Libonem inlexerat insidiis, deinde indicio perculerat. eius
operae memor Tiberius sed alia praetendens exilium deprecatus est: quo minus senatu pelleretur non obstitit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.