Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15.
Idem annus alio quoque luctu Caesarem adficit alterum ex geminis Drusi liberis extinguendo, neque minus
morte amici. is fuit Lucilius Longus, omnium illi tristium
laetorumque socius unusque e senatoribus Rhodii secessus
comes. ita quamquam novo homini censorium funus, effigiem apud forum Augusti publica pecunia patres decrevere,
apud quos etiam tum cuncta tractabantur, adeo ut procurator Asiae Lucilius Capito accusante provincia causam dixerit, magna cum adseveratione principis non se ius nisi in
servitia et pecunias familiares dedisse: quod si vim praetoris usurpasset manibusque militum usus foret, spreta in eo
mandata sua: audirent socios. ita reus cognito negotio
damnatur. ob quam ultionem et quia priore anno in
C. Silanum vindicatum erat, decrevere Asiae urbes templum
Tiberio matrique eius ac senatui. et permissum statuere;
egitque Nero grates ea causa patribus atque avo, laetas
inter audientium adfectiones qui recenti memoria Germanici illum aspici, illum audiri rebantur. aderantque iuveni
modestia ac forma principe viro digna, notis in eum Seiani
odiis ob periculum gratiora.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.