Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11.
Haec vulgo iactata super id quod nullo auctore certo
firmantur prompte refutaveris. quis enim mediocri prudentia, nedum Tiberius tantis rebus exercitus, inaudito filio
exitium offerret, idque sua manu et nullo ad paenitendum
regressu? quin potius ministrum veneni excruciaret, auctorem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione
et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum
uteretur? sed quia Seianus facinorum omnium repertor
habebatur, ex nimia caritate in eum Caesaris et ceterorum
in utrumque odio quamvis fabulosa et immania credebantur,
atrociore semper fama erga dominantium exitus. ordo
alioqui sceleris per Apicatam Seiani proditus tormentis
Eudemi ac Lygdi patefactus est. neque quisquam scriptor
tam infensus extitit ut Tiberio obiectaret, cum omnia alia
conquirerent intenderentque. mihi tradendi arguendique
rumoris causa fuit ut claro sub exemplo falsas auditiones
depellerem peteremque ab iis quorum in manus cura nostra
venerit ne divulgata atque incredibilia avide accepta veris
neque in miraculum corruptis antehabeant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.