Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
68.
Proximum constantiae exemplum Sulpicius Asper
centurio praebuit, percontanti Neroni cur in caedem suam
conspiravisset breviter respondens non aliter tot flagitiis
eius subveniri potuisse: tum iussam poenam subiit. nec
ceteri centuriones in perpetiendis suppliciis degeneravere:
at non Faenio Rufo par animus, sed lamentationes suas
etiam in testamentum contulit.
Opperiebatur Nero ut Vestinus quoque consul in
crimen traheretur, violentum et infensum ratus: sed ex
coniuratis consilia cum Vestino non miscuerant, quidam
vetustis in eum simultatibus, plures quia praecipitem et
insociabilem credebant. ceterum Neroni odium adversus
Vestinum ex intima sodalitate coeperat, dum hic ignaviam
principis penitus cognitam despicit, ille ferociam amici
metuit, saepe asperis facetiis inlusus, quae ubi multum ex
vero traxere, acrem sui memoriam relinquunt. accesserat
repens causa quod Vestinus Statiliam Messalinam matrimonio sibi iunxerat, haud nescius inter adulteros eius et
Caesarem esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.