Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
54.
Sed mirum quam inter diversi generis ordinis, aetatis
sexus, ditis pauperes taciturnitate omnia cohibita sint,
donec proditio coepit e domo Scaevini; qui pridie insidiarum multo sermone cum Antonio Natale, dein regressus
domum testamentum obsignavit, promptum vagina pugionem, de quo supra rettuli, vetustate obtusum increpans
asperari saxo et in mucronem ardescere iussit eamque
curam liberto Milicho mandavit. simul adfluentius solito
convivium initum, servorum carissimi libertate et alii pecunia donati; atque ipse maestus et magnae cogitationis
manifestus erat, quamvis laetitiam vagis sermonibus simularet. postremo vulneribus ligamenta quibusque sistitur
sanguis parare eundem Milichum monet, sive gnarum coniurationis et illuc usque fidum, seu nescium et tunc primum
arreptis suspicionibus, ut plerique tradidere de consequentibus. nam cum secum servilis animus praemia perfidiae
reputavit simulque immensa pecunia et potentia obversabantur, cessit fas et salus patroni et acceptae libertatis
memoria. etenim uxoris quoque consilium adsumpserat
muliebre ac deterius: quippe ultro metum intentabat,
multosque adstitisse libertos ac servos qui eadem viderint:
nihil profuturum unius silentium, at praemia penes unum
fore qui indicio praevenisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.