Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
Ergo dum scelera principis et finem adesse imperio
deligendumque qui fessis rebus succurreret inter se aut inter
amicos iaciunt, adgregavere Claudium Senecionem, Cervarium Proculum, Vulcacium Araricum, Iulium Augurinum,
Munatium Gratum, Antonium Natalem, Marcium Festum,
equites Romanos; ex quibus Senecio, e praecipua familiaritate Neronis, speciem amicitiae etiam tum retinens eo
pluribus periculis conflictabatur: Natalis particeps ad omne
secretum Pisoni erat; ceteris spes ex novis rebus petebatur.
adscitae sunt super Subrium et Sulpicium, de quibus rettuli,
militares manus Gavius Silvanus et Statius Proxumus tribuni cohortium praetoriarum, Maximus Scaurus et Venetus
Paulus centuriones. sed summum robur in Faenio Rufo
praefecto videbatur, quem vita famaque laudatum per saevitiam impudicitiamque Tigellinus in animo principis antibat fatigabatque criminationibus ac saepe in metum adduxerat quasi adulterum Agrippinae et desiderio eius ultioni
intentum. igitur ubi coniuratis praefectum quoque praetorii in partis descendisse crebro ipsius sermone facta fides,
promptius iam de tempore ac loco caedis agitabant. et
cepisse impetum Subrius Flavus ferebatur in scaena
canentem Neronem adgrediendi, aut cum ardente domo
per noctem huc illuc cursaret incustoditus. hic occasio
solitudinis, ibi ipsa frequentia tanti decoris testis pul-
cherrima animum extimulaverant, nisi impunitatis cupido
retinuisset, magnis semper conatibus adversa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.