Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
Ceterum urbis quae domui supererant non, ut post
Gallica incendia, nulla distinctione nec passim erecta, sed
dimensis vicorum ordinibus et latis viarum spatiis cohibitaque aedificiorum altitudine ac patefactis areis additisque
porticibus quae frontem insularum protegerent. eas porticus
Nero sua pecunia extructurum purgatasque areas dominis
traditurum pollicitus est. addidit praemia pro cuiusque
ordine et rei familiaris copiis finivitque tempus intra quod
effectis domibus aut insulis apiscerentur. ruderi accipiendo
Ostiensis paludes destinabat utique naves quae frumentum
Tiberi subvectassent onustae rudere decurrerent; aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove
solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est; iam aqua
privatorum licentia intercepta quo largior et pluribus locis
in publicum flueret, custodes; et subsidia reprimendis ignibus in propatulo quisque haberet; nec communione parietum, sed propriis quaeque muris ambirentur. ea ex utilitate
accepta decorem quoque novae urbi attulere. erant tamen
qui crederent veterem illam formam salubritati magis
conduxisse, quoniam angustiae itinerum et altitudo tectorum
non perinde solis vapore perrumperentur: at nunc patulam
latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu
ardescere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.