Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
At Corbulo quarta et duodecima legionibus quae
fortissimo quoque amisso et ceteris exterritis parum habiles
proelio videbantur in Syriam translatis, sextam inde ac
tertiam legiones, integrum militem et crebris ac prosperis
laboribus exercitum, in Armeniam ducit; addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat,
simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum
ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et
auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat. tum lustratum rite exercitum
ad contionem vocat orditurque magnifica de auspiciis imperatoris rebusque a se gestis, adversa in inscitiam Paeti
declinans, multa auctoritate, quae viro militari pro facundia
erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.