Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
23.
Memmio Regulo et Verginio Rufo consulibus natam
sibi ex Poppaea filiam Nero ultra mortale gaudium accepit
appellavitque Augustam dato et Poppaeae eodem cognomento. locus puerperio colonia Antium fuit, ubi ipse generatus erat. iam senatus uterum Poppaeae commendaverat
dis votaque publice susceperat, quae multiplicata exolutaque. et additae supplicationes templumque fecunditatis et
certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque
Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita
Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur. quae fluxa
fuere, quartum intra mensem defuncta infante. rursusque
exortae adulationes censentium honorem divae et pulvinar
aedemque et sacerdotem. atque ipse ut laetitiae, ita maeroris
immodicus egit. adnotatum est, omni senatu Antium sub
recentem partum effuso, Thraseam prohibitum immoto animo
praenuntiam imminentis caedis contumeliam excepisse.
secutam dehinc vocem Caesaris ferunt qua reconciliatum se
Thraseae apud Senecam iactaverit ac Senecam Caesari gratulatum: unde gloria egregiis viris et pericula gliscebant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.