Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
Ille interritus et parte copiarum apud Syriam relicta,
ut munimenta Euphrati imposita retinerentur, qua proximum et commeatibus non egenum, regionem Commagenam,
exim Cappadociam, inde Armenios petivit. comitabantur
exercitum praeter alia sueta bello magna vis camelorum
onusta frumenti ut simul hostem famemque depelleret.
primum e perculsis Paccium primi pili centurionem obvium
habuit, dein plerosque militum; quos diversas fugae causas
obtendentis redire ad signa et clementiam Paeti experiri
monebat: se nisi victoribus immitem esse. simul suas
legiones adire, hortari, priorum admonere, novam gloriam
ostendere. non vicos aut oppida Armeniorum, sed castra
Romana duasque in iis legiones pretium laboris peti. si
singulis manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria manu tribueretur, quod illud et quantum decus, ubi
par eorum numerus aspiceretur qui adtulissent salutem et
qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et
erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis
stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.