Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
At in Britannia P. Ostorium pro praetore turbidae
res excepere, effusis in agrum sociorum hostibus eo violen-
tius quod novum ducem exercitu ignoto et coepta hieme
iturum obviam non rebantur. ille gnarus primis eventibus
metum aut fiduciam gigni, citas cohortis rapit et caesis qui
restiterant, disiectos consectatus, ne rursus conglobarentur
infensaque et infida pax non duci, non militi requiem permitteret, detrahere arma suspectis cunctaque castris Avonam inter et Sabrinam fluvios cohibere parat. quod primi
Iceni abnuere, valida gens nec proeliis contusi, quia societatem nostram volentes accesserant. hisque auctoribus circumiectae nationes locum pugnae delegere saeptum agresti
aggere et aditu angusto, ne pervius equiti foret. ea munimenta dux Romanus, quamquam sine robore legionum socialis copias ducebat, perrumpere adgreditur et distributis
cohortibus turmas quoque peditum ad munia accingit. tunc
dato signo perfringunt aggerem suisque claustris impeditos
turbant. atque illi conscientia rebellionis et obsaeptis
effugiis multa et clara facinora fecere: qua pugna filius
legati M. Ostorius servati civis decus meruit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.